- PAPHLAGONIA
- PAPHLAGONIAvulgo Roni Castaldo, Bolli aliis, regio Asiae minoris ad Pontum Euxinum, Galatiae pars Borealis Ptolemaeo inter Bithyniam ad Occidentem et Cappadociam ad Ortum Galatiâ ad Austrum cohaerente. Baudrando est, inter Pontum Euxinum ad boream et Galatiam ad Meridiem, ad 160. mill. pass. extensa versus oram littoralem, ubi eius urbes praecipuae Synope, Teuthrania Tripoli, seu Tribiselli hodie; et Amisus, ex P. de Via. In hac provinc. Mahometes a Caloiohanne, per fil. Emanuelem victus est, A. C. 1138. Vastata est a Cosacis, A. C. 1616. Nomen habet a Paphlagone, Phinei filio, teste Stephanô. Populi Paphlagones, quos superstitiosos ac stolidos esseaffirmat Lucianus in Pseudomanti. Strabo l. 7. Plin. l. 6. c. 2. Ptolem. Steph. Byzantinas, Dionys. Africanus, qui sic ait:Paphlagones post hos, Mariandinique sequuntur.Horum meminit etiam Dionys. v. 787.Παφλαγόνες δ᾿ ἐπὶ τεῖσιν ἐπ᾿ ἠϊόνεςςι νέμονται,Καὶ Μαριανδυνῶν ἱερὸν πέδον ————A Paphlagone Phinei silio; uti diximus, Paphlagoniam deducit Steph.Ita etiam Constantinus Porphyrogenneta Them. 7. Paphlagones deducit, ἀπὸ Φινέως τοῦ πρώτου τὴν Παφλαγονίαν οἰκίσαντος, ὃς ἔχεν ὑιὸν Παφλαγόια ἐζ οὗ καὶ ἡ χώρα τὴν προσηγορίαν ἐκληρονόμησεν. Fortasse autem, inquit vir Magnus, l. 1. Chanaan, c. 10. Phinci filius pro Paphlago, fuit Phaleg, unde Paphlagonia, compositô nomine Gap desc: Hebrew dicta fuerit, h. e. plaga Phalegi. Id enim proprie Gap desc: Hebrew pea. Homer. eos a fortitudine commendat. Il. ε. v. 577.Ἀρχὸν Παφλαγόνων μεγαθύμων ἀσπιςτάων.Idem Il. ν. v. 656.Τὸν μὴν Παφλαγόνες κεγαλήτορες ἀμφεπένοντο.Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.